Nichole, wife of _____ Marmion and Geoffrey de Lucy, was probably a
daughter of William de Cantelowe, died 1239, or possibly William de
Cantelowe, died 1251. 1
-----------------------------
25 Dec 1235
Rex Willelmo Marium, salutem. Ostendit nobis Galfridus de Lucy quod occasione seisine, quam tibi fieri precepimus de terris que aliquando fuerunt in manu Wintoniensis episcopi in Thorenton,' et de quibus nobis dedisti intelligi quod disseisitus fuisti per voluntatem nostram, disseisivisti ipsum Galfridum et Nicholaam uxorem ejus de terris quas ipsi tenuerunt nomine dotis ipsius Nicholæ in eadem villa. Et quia non debet aliquis injuste disseisiri de libero tenemento suo, set si aliquis crediderit se jus habere sibi perquirere debet per legem terre, tibi precipimus quod eisdem Galfrido et Nicholæ seisinam suam sine dilatione rehabere facias, ne oporteat eos conqueri propter quod ad hoc manum opponere debeamus.....
Calendar of Close Rolls, 20 Hen. III, p. 339